- RUPES Wildonis
- RUPES Wildonisvel Guidonis, castrum Galliae, ad Sequanam. vulgo Roche Guion, a guidon, domino suo, sic appellatum. Sed quis Rupes omnes, i. e. loca in Rupibus condita, et varia eorum cognomina, vel in uno regno, enarrare possit? Ut de sola loquar Gallia, tradunt Annales Bertiniani A. C. 767. Pippinum, in Aquitania, inter Bituriges Cubos et Garumnam fluvium multas Roccas et speluncas conquisivisse. Idem eisdem verbis in 2. veterrimis Annalib. alteris ad A. C. 800. alteris ad Caroli M. mortem deductis, reperitur. Istas vero Roccas, seu Rupes, quae erant castella rupibus imposita, Eginhardus in eod. anno Petras appellat. Florus, l. 3. c. 10. deIulio Caesare in Aquitania bellum gerente, eadem pene habet, Aquitani callidum genus, in speluncas se recipiebant, iussit includi: quae verba, cum soli Aquitaniae Iulii Caesaris, inter Garumnam et Pyrenaeum, convenire debeant, tamen et de gentibus, usque ad Ligerim, multo ante Flori aetatem, ab Augusto, Aquitaniae attributis, accipi possunt, apud quas multae eiusmodi Roccae; Petrae atque Speluncae fuerunt. Prosper in prolog. libb. de provid. de Aquitania lus loquens, castella peris imposita memorat, quae Rupes postea:Non casiella Petris, non oppida montibus altisImposita aut Urbes amnibus aquorais.Addam saltem Rupibus iam memoratis, Rupem Bertoaldi Roche Baritaud: Rupem Canderici, Roche Chandry: Rupem Corbonis, Roche Corbon: Rupem Fortem, in Andicavis, ad Ligerim; Rochefort: in Aquilina silva Rochefort en Iveline: in Nemausensi agro, non longe a Rhodano, Roquefort etc. Hadr. Vales. Notit Galliae.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.